quæstiones grammaticæ
et philologicæ Georgii Hinge

glōssa.dk

Dansk | Deutsch | English | ‘Ελληνιστί | Latine

De sermone Alcmanis
Epistula Romana
Scythæ Herodoti
Studia grammatica

Privatus locus
Curriculum vitæ
Tabula operum
Textus hoc loco inclusi

In hoc loco non tam de mea persona agitur quam de studiis, quæ de historia linguarum literisque Græcis Latinisque dedi. Hic igitur commentariolos, quos in studiis conscripseram, atque textos versionesque, quæ ad materias pertinent, divulgavi. Quorum operum alia sunt artificiosiora (quæ præcipue ad grammaticam pertinent), alia indoctis faciliora.

conspectus quæstionum

Profiteor utramque linguam in Instituto antiquæ novæque philologiæ Scholæ Arhusiensis.

Dissertatione de sermone lyrici Alcmanis conscripta annis MMII et III in instituto Pontico fundationis primarum quæstionum Danicæ studia Scytharum, quomodo ab Herodoto descripti sint, persecutus sum.

Postea, a. MMIV usque ad a. MMVII, fundatione Carlsbergiana patrona in instituto studiorum oratoriorum Scholæ Arhusiensis epistolis Latinis ratione rhetorica grammaticaque inquirendis deditus eram.

Nunc denique perscrutor quemadmodum linguæ ad tuitionem sui pertineant atque qua ratione hæc quæstio a doctis investigetur; ceterum societatis Hauniensis radicarum linguarum Europæarum investigandarum externus sum particeps.

George Hinge

Dies Romanus:

George Hinge